IN SENATVM BONI
PRINCIPIS.
Effigies manibus truncae ante altaria Diuum.
Hic resident, quarum lumine capta prior.
Signa potestatis summae sanctique senatus,
Thebanis fuerant ista reperta uiris.
Cur resident? quia mente graues decet esse quieta,
Iuridicos animo ne uariare leui.
Cur sine sunt manibus? capiant ne xaenia, nec se
Pollicitis flecti muneribusue sinant.
Caecus at est princeps, quod solis auribus, absque
Affectu constans iussa senatus agit.
|